- CHORAULES
- CHORAULESGraece Χοραύλης, proprie qui cum choro tibiâ concinebat: cum in conviviis tum in scena. Quo sensu Petronius,Manu puer loquaciAegyptius Choraules.Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. Martial. l. 9. Epigr. 79. v. ult.Quod optimum est, quaeritis, convivium?In quod Choraules non venit.Iuvenal. Sat. 6. v. 76.Accipis uxorem, de qua Citharoedus Echion,Aut Glaphyrus fiet pater Ambrosiusque Chorauler.A' Chorea, vel Choro dictus, quam vocem non invenuste Varro ad stellas transtulit, quae certâ lege, atque ad numerum veluti decurrunt:Repente noctis circiter meridiem,Cum pictus aer fervidis late ignibusCaeli Choreas astricas ostenderet, etc.Itemque Manilius. l. 1.Et quinque adversô luctantia sidera mundôExercent varias, naturae lege, Choreas.Similiter et Chorus de iis dictus. Tibull. l. 2. El. 1. v. 87.Ludite, nam nox iungit equos, currumque sequunturMatris lascivô sidera. sulva chorô.Stat. l. 1. Achill. v. 643.----- ---- Risit Chorus omnis ab altoAstrorum.Nic. Lloydius. Addo, quod et tibicines, qui saltantibus Pantomimis in scena operam dabant, ut saltantium excitarent vigorem, quia et choro canenti responsabaut, sic appellati sunt. In comoediis quoque olim, quando chorus canebat, choricis tibiis artifex concinebat, atque is Choraules dicebatur, uti refert Diomedes Gramm. l. 3. Postea Choraulae a comoediis sese segregârunt et res suas partesque seorsim in scena agere coeperunt; ut et Pythaulae et Pantomimi, qui omnes primis temporibus in Comoedia canebant. A' quo tempore chorum etiam suum habuerunt, qui ubique eos comitabatur et ex 7. Cantoribus constabat. Meminit eorum Lucilius in Epigramm. adhuc inedito, apud Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19.Οὐκ ᾔδειν σε τρατῳδὸν, Ε᾿πίκρατες, οὐδὲ Χοραύλην,Οὐδ᾿ ἀλλ᾿ οὐδὲν ὅλως ὧν χόρον ἐςτὶν ἔχειν.Α᾿λλ᾿ ἐκ άλουν σε μόνον, σὺ δ᾿ ἔχων χορὸν οἴκοθεν ἥκεις,Ο᾿ρχηςτῶν, αὐτοῖς πάντα διδοὺς ὀπίσω.Εἰ δ᾿ ούτω τοῦτ' ἔςτι, σὺ τοὺς δούλους κατάκλινον,Η῾μεῖς δ᾿ αὐτοί σοι πρὸς πόδας ἐρχόμεθα.Non sciveram te Tragoedum, o Epicrates, neque Choraulam,Neque quid omnino esset chorum habere.Sed invitavi te solum, tu vero cum choro domo venisSaltatorum, ipsis omnia porrigens retro.Quod si ita est, tu servos iunge diseumbere,Nos ipsi vero tibi ad pedes erimus.Nempe Epicrates hic invitatus a Lucillio, adduxerat secum in convivium chorum Symphoniacorum puerorum aut gregem Tragoedorum, servorum scil. suorum, quibus pone triclinium ad pedes stantibus omnia, quae in mensa erant adposita, tradebat domum perferenda et sibi servanda in crastinum, ut de his domi iterum cenare poslet. Quem morem plerique olim habebant, qui ad convivia invitabantur: uti passim conqueritur simul ac iocatur Martialis, l. 3. inprimis Epigr. 23. ubi ultimorum Lucillii versuum sensum plave expressit ac reddidit,Omnia cum retro pueris obsonia tradas,Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?E' quibus patet Choraulas et Symphoniacos divitum conviviis adhiberi olim consuevisle. Unde idem Poeta. l. 9. Epigr. 79. v. ult. optimum convivium esle dicit, in quod Choraules non venit, etc. Sed et Choraulem eum appellabant, qui ad tibias saltabat, qpud Petron.Manu puer loquaciAegyptius Choraules.Sic Nanum Choraulem describit Propertius, l. 4. El. 9. v. 13.Nanus et ipse suos breviter contractus in artusIactabat truncas ad cava buxa manus.Ubi iactare manus ad cava buxa, nihil alius est, quam saltate et χειρονομεῖν ad tibiam. Nec aliter vox accipitur, apud Sidonmm Apollinarem, ut doctis Viris observatum: et Isidorum forte in Glossis, ubi habet, Choraula, Iocularius. Numque etiamnum Galli Iongleur vocant gesticulatorem praestigiatoremque quemlibet. Alias tamen Iocularius seu Ioculator, Graecis παιτνιώτης, tubicinem, tibicinem, omneque id Artificum genus, quos etiam hodieque iocatores Galli vocant, sigmficat; quâ ratione Isidoro Choraules fuerit, qui ad chorum canit, etc. Vide Salmas. ubi supra, ut et ad Solin. p. 123.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.